monumenta.ch > Hugutio Pisanus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hugutio Pisanus, Derivationes, p8, p13, 10
Item a gala gallus -a -um, tam pro gente quam pro nomine illius gentis, et dicti sunt Galli a candore corporis: secundum diversitatem celi et facies hominum et colores et corporum qualitates et animorum diversitates existunt, et hinc Romanos graves, Graios leves, Afros versipelles, Gallos natura feroces atque acriores ingenio videmus, quod natura climatum facit.